Schelling

Schelling Nachlass-Edition


Viro illustri Baroni Sylvestri de Sacy, Instit. Gall. membr. ling. arab. prof. etc. s . d. Frid. Schelling, Acad. Art. Reg. Boie. at Epist. Acad. Scient. membr. ord. cor. Bav. Equ.

Admirabilis eruditionis famam, in qua apud omnes es, non nisi tu ipse aequas eximiae humanitatis laude, quam non minore consensu optimus quisque tibi tribuit. Quae etiam in causa fuit, ut hunc libellum tibi mitterem, homo aut prorsus ignotus aut quem, si forte nomen fando inaudieris, in longe alio litterarum genere occupatum crederes. Sed me inde a tenera juventute non modo graecarum verum etiam orientalium litterarum studia tenuere, quarum primus magister pater mihi extitit, jam defunctus, in hoc doctrinae genere quondam apud nos haud ignobilis auctor, deinde clarissimus Schnurrerus, quem scio etiam a te magni fieri, et amici loco haberi. Et hoc vero litterarum genere est etiam, quem tibi mitto libellus, etsi titulus alio vergere videatur. Non ignoras, vir doctissime, fuisse, etiam post. Gerh. Vossium et Sam. Bochartum alios, qui nomina Deorum Cabiriorum atque hoc ipsum illis commune nomen Phoenicum lingua derivata suspicarentur. In qua opinione et ego fui, sed illorum explicationibus, quae mihi veri minus justo similis visae sunt, alias substituendas putavi. Quae si verae sunt, haud levis momenti res est ad universam scientiam antiquitatis et praesertim mythologiam, ut et tu optime prespicis et hic meus libellus pluribus demonstrat. Igitur, probandae sint nec ne, tu videas atque pronuncies velim, doctissime vir, et harum rerum peritissime omnium arbiter! Non mei id facias rogo, sed ipsius rei causa. Quin nec vestra illa Instituti, quae ab antiquitatis studiis nomen habet classis hoc ab se alienum putari potest. Scilicet in comentariis inclytae Inscriptionum Academiae in cujus locus ista successit, primus post antiquiores illos, de Cabirorum religione disserere instituit Freretus (etsi ejus rationem haut probem) et ex eadem postmodum prodiit celebratissimum de Mysteriis veterum opus Sanct-Crucii vestri, quo et ego haud mediocriter usus sum. Haec igitur sunt, quae mihi spem fecerunt, fore ut tu de his rebus ferre judicium haud sis dedignaturus. Quod sive recte, sive minus recte opinatus fuerim, certe libello meo hanc debeo exoptatissimam opportunitatem, litteras ad te dandi, quibus meum erga te animum et quem tibi tribuo cultum licuit significare.

Ita vale vir illustris faveque
tui nominis
observantissimo

Schelling