Schelling

Schelling Nachlass-Edition


Spectatissimo Viro
Frid˖[erico] Guill˖[elmo] Jos˖[epho] Schelling
Equiti Meritissimo
et
Accademic[o] Monach˖[iensi] Secr˖[etario] Perp˖[etuo]
Andraeas Appiani Mediol˖[ano]
S˖[alutem] P˖[lurimam] D˖[icit]

Quod nova haec bonarum Artium Monachiensis Accademia, Regio Numine inaugurata, prospera etiam omnia tam brevi tempore sibi accessisse sentiat, Sibi, Vir Inclite, et reliquis ejusdem Accademiae clarissimis sociis summopere gratulor; neque subito quin aucta in dies laetius caetera etiam praeclara sane, et ubique gentium laudatissima insignis hujus Metropolis decora ausu auspicatissimo facile aemuletur.

Quod vero Monachiensi huic tanto Athenaeo, tantisque Viris me quoque pro artis meae fama (quam sentio quam sit exigua) socium adjungere volueritis, quemadmodum mihi perhonorifice factura sentio, ita etiam grati animi mei erga Vos sensa humanissime excipiatis velim. Aliquid sane auderem et ipse, ut parem quoque modo gratiam tantae humanitati vestrae referrem; sed enim tenet me jamdiu lentus totis artubus insidens morbus, qui me mihi imparem reddit: conabor tamen quoad primum potero. Habe Sibi interim me totum, Vir Inclite, et observantiae erga Se meae memor.

Vale.

Andreas Appiani