Schelling

Schelling Nachlass-Edition


Ornatissime
Honoratissime Vir!

Si non dubitandum est, quin novum, naturam almam hanc nostram matrem contemplandi et investigandi Germanorum Systema multum contulerit, ut scientia medica et ars practica ad altiores perfectionis gradus pervenerit; artis Phoebeae cultores Viris qui patriam atque omnio totam Europam praestantissimis ingenii monumentis philosophicis illustraverunt, hoc maxime debent. – Utinam viam, a te, Vir honoratissime et plurimis tuae societati, adscritpis naturae scrutatoribus, multis ex annis optime complanatam, nunquam deseruissent alii!

Sicuti demonstratum cognitumque vero est, theoriam medicam, tuis praecipue ac tuorum assectatorum, qui insignioribus excellunt scientiis, assiduis et dignissimis argumentis studiisque a farragine atque errore liberatam metam generis humani leniendi ac sapiendi miserias atrocissimas tetigisse; nunquam exspectare voluissem ut aliquid excuterem, quod Dignitati Tuae et Societatis, cui tanta cum gloria praesides, Famae adaequaret. Cur autem gravarer, nihil solvere, cum tanta debeam? Quae consideratio me adduxit, ut praeferam, pusillum tribuere observantiae erga Vos meae testimonium, quam in aspernandam istam immemoris animi suspicionem incidere.

Medici Germaniae septentrionalis, Choleram orientalem, atrocissimum morbum, omnibus scientiae armis profligantes notiones aliquas graviores, ad aenyma hoc pathologicum solvendum, ederunt quidem, fato quod eorum regiones prius quam nostras diro morbo isto afflixit, praecipue hoc referimus; attamen medicos Germaniae meridionalis in his studiis remanere, minime decet, qua ex causa morbum perniciorissimum examini subjicere reiterato, occupatio rebus et temporibus consentanea mihi est visa

Tantum enim abesse credo, ut res illa gravissima jam exhausta sit atque confecta, ut potius aliqua adhuc supersint, quae in medium prolata, utilitatem quandam et emolumentum conditionibus morbi sanandi melioribus sint allatura.

Jam nunc spero fore ut non vanas preces proferam, si te, Vir Optime et Gloriose, oro rogoque ut nomine meo opus hoc leve et parvuli moomenti Societatis Tuae Benevolentiae subjicias et auctorem excusandi munus suscipere velles; simulque abs Te peto ut cum clinicis Tuae societatis membris libros, quos his litteris adjunxi, communices. Tibi insuper affirmare audeo, ut si exiguum hoc observantiae monumentum Vestro suffragio aliquatenus probatum cognovero, non solum gaudio afficior, sed etiam ad studium et industriam majorem incitarer.

Reverentia, qua par est, maxima Tibi, Vir illustrissime et societati Regiae summa gloria dignissimae
semper deditus

Hegar Dr.